monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 78, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 78, 1.

1 Utinam Scripturae Dei sollicita mente intendentes, in quibusque scandalis adiutorio nostri sermonis non egeretis, et ille vos potius consolaretur, qui consolatur et nos: qui non solum bona, quae sanctis et fidelibus suis est redditurus, verum etiam mala, quibus erat hic mundus abundaturus, ante praedixit, ante conscribenda curavit, ut bona post saeculi finem secutura certiores exspectaremus, quam mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia sentiremus.
2 Unde et Apostolus dicit: Quaecumque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. XV, 4).
3 Quid autem opus erat ut ipse Dominus Iesus non solum diceret, Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43), quod post saeculi finem futurum est; verum etiam exclamaret, Vae mundo ab scandalis (Id. XVIII, 7): nisi ut nobis non blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, nisi temporalibus malis exerciti non defecerimus?
4 Quid opus fuit ut diceret, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; nisi ut illi de quibus continuo locutus adiunxit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. XXIV, 12, 13), cum hac iniquitatis abundantia refrigescentem charitatem viderent, non perturbarentur, non expavescerent, non quasi rebus insperatis et inopinatis contristati deficerent; sed potius videntes accidere, quae futura praedicta sunt ante finem, patienter perseverarent usque in finem, ut securi mererentur regnare post finem in ea vita quae non habet finem.
Augustinus HOME