Augustinus, Epistolae, 77, 2.
1 | Breviter itaque dico Charitati vestrae, Bonifacium presbyterum in nullo crimine apud me fuisse detectum, nequaquam me de illo tale aliquid credidisse vel credere. |
2 | Quomodo ergo iuberem de numero presbyterorum nomen eius auferri, vehementer terrente Evangelio ubi Dominus ait: In quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini (Id. VII, 2)? |
3 | Cum enim causa quae inter illum et Spem exorta est, sub divino examine pendeat secundum placitum eorum, quod vobis si volueritis poterit recitari; quis ego sum, ut audeam Dei praevenire sententiam in delendo vel supprimendo eius nomine, de quo nec suspicari temere mali aliquid episcopus debui, nec dilucide iudicare homo de occultis hominum potui, cum in ipsis causis saecularibus, quando ad maiorem potestatem refertur arbitrium iudicandi, manentibus sicuti erant omnibus rebus, exspectetur illa sententia, unde iam non liceat provocari, ne superiori cognitori fiat iniuria, si eius pendente iudicio aliquid fuerit commutatum? |
4 | Et utique multum interest inter divinam et humanam quamlibet excelsissimam potestatem. |
5 | Domini Dei nostri misericordia nunquam vos deserat, domini dilectissimi et honorandi fratres. |