monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 77, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 77, 1.

1 Non miror satanam fidelium animos perturbantem: cui resistite, permanentes in spe promissorum Dei qui fallere non potest; qui non solum nobis in se credentibus, et sperantibus, et in eius charitate usque in finem perseverantibus polliceri praemia aeterna dignatus est, verum etiam temporalia scandala non defutura praedixit, quibus fidem nostram exerceri et probari oporteret: ait enim, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; sed continuo subiecit, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13).
2 Quid ergo mirum, si homines servis Dei detrahunt, et quia eorum vitam pervertere non possunt, famam decolorare conantur, cum ipsum Deum et Dominum eorum quotidie blasphemare non cessent, cum eis displicet quidquid contra eorum voluntatem iusto et occulto iudicio facit?
3 Unde exhortor prudentiam vestram, domini dilectissimi meritoque honorandi fratres, ut Scripturam Dei, quae nobis haec omnia futura praenuntiavit, et adversus ea nos firmos esse debere praemonuit, contra hominum maledica vaniloquia suspicionesque temerarias corde christianissimo cogitetis.
Augustinus HOME