monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 76, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 76, 4.

1 Si traditio Codicum scelerata est, quam Deus in regem qui Ieremiae librum incendit, morte bellica vindicavit (Ier. XXXVI, 23, 30), quanto sceleratius est sacrilegium schismatis, cuius auctores, quibus Maximianistas comparastis, aperta terra vivos absorbuit (Num. XVI, 31-33)!
2 Quomodo ergo crimen traditionis nobis obiicitis, quod non probatis, et schismaticos vestros et damnatis et acceptatis?
3 Si propterea iusti estis, quia persecutionem per Imperatores passi estis, iustiores vobis sunt ipsi Maximianistae, quos per iudices ab Imperatoribus catholicis missos vos ipsi persecuti estis.
4 Si Baptismum vos soli habetis, quid apud vos facit baptismus Maximianistarum in eis quos baptizavit Felicianus damnatus, cum quibus est ad vos postea revocatus?
5 Vel vobis laicis ad ista respondeant episcopi vestri, si nobiscum loqui nolunt; et cogitate pro salute vestra, quale sit hoc ipsum quod nobiscum loqui nolunt.
6 Si lupi concilium fecerunt, ut pastoribus non respondeant, quare oves concilium perdiderunt, ut ad luporum speluncas accedant?
Augustinus HOME