Augustinus, Epistolae, 76, 2.
1 | Fingitis vos ante tempus messis fugere permixta zizania, quia vos estis sola zizania. |
2 | Nam si frumenta essetis, permixta zizania toleraretis, et a segete Christi non vos divideretis. |
3 | De zizaniis quidem dictum est, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: sed et de tritico dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). |
4 | Quare creditis crevisse zizania et mundum replevisse, triticum autem decrevisse et in sola Africa mansisse? |
5 | Christianos vos dicitis, et Christo contradicitis. |
6 | Ipse dixit, Sinite utraque crescere usque ad messem; non dixit, Crescant zizania, decrescant frumenta. |
7 | Ipse dixit, Ager est hic mundus; non dixit, Ager est Africa. |
8 | Ipse dixit, Messis est finis saeculi; non dixit, messis est tempus Donati. |
9 | Ipse dixit, Messores Angeli sunt (Matth. XIII, 30, 38, 39); non dixit, Messores principes Circumcellionum sunt. |
10 | Sed quia pro zizaniis triticum accusastis, vos esse zizania demonstrastis, et quod est gravius, ante tempus vos a tritico separastis. |
11 | Maiores enim vestri in quorum sacrilega praecisione perseveratis, quidam Gestis municipalibus Codices sanctos et instrumenta Ecclesiae persecutoribus tradiderunt, quidam eos fatentes dimiserunt et eis communicaverunt, et utrique Carthaginem furiosa factione convenerunt, de crimine traditionis de quo ipsi inter se iam consenserant, inauditos damnaverunt, episcopum contra episcopum ordinaverunt, altare contra altare erexerunt. |
12 | Postea litteras ad imperatorem Constantinum, ut inter Afros episcopi transmarini iudicarent, miserunt; datis iudicibus quos postulaverant et Romae iudicantibus non obtemperaverunt, episcopos apud Imperatorem tanquam male iudicaverint arguerunt. |
13 | Ab aliis rursus episcopis ad Arelatum missis ad ipsum Imperatorem appellaverunt; ab ipso auditi et calumniatores inventi, in eodem scelere permanserunt. |
14 | Evigilate ad salutem, amate pacem, redite ad unitatem. |
15 | Haec vobis quemadmodum gesta sint, quando vultis, omnia recitamus. |