monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 76, 2.

Augustinus, Epistolae, 76, 1.

1 Vobis, Donatistae, catholica Ecclesia dicit: Filii hominum, usquequo graves corde?
2 Utquid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? (Psal. IV, 3.) Utquid vos a totius orbis unitate nefario schismatis sacrilegio divisistis?
3 Attenditis falsa quae vobis dicuntur ab hominibus, aut mentientibus, aut errantibus, de traditione Codicum divinorum, ut in haeretica separatione moriamini; et non attenditis quod vobis ipsi Codices dicunt, ut in catholica pace vivatis Quare aperitis sures ad sermonem hominum dicentium quod nunquam probare potuerunt, et surdi estis ad sermonem Dei dicentis: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae?
4 (Psal. II, 7.) Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius.
5 Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis, sed tanquam in uno; Et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16).
6 In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18).
7 Erigite oculos cordis, et considerate totum orbem terrarum, quomodo in semine Abrahae benedicuntur omnes gentes.
8 Tunc ab uno credebatur quod nondum videbatur; iam vos videtis, et adhuc invidetis.
9 Passio Domini pretium est orbis terrarum; ille totum orbem redemit: et vos cum toto orbe ad lucrum vestrum non concordatis, sed potius in damnum vestrum in parte litigatis, ut totum perdatis.
10 Audite in Psalmo, quo pretio redempti sumus: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea.
11 Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Psal. XXI, 18, 19).
12 Quare divisores vestimentorum Domini esse vultis, et tunicam illam charitatis desuper textam, quam nec persecutores eius diviserunt, tenere cum toto orbe non vultis?
13 In Psalmo ipso legitur quia totus orbis eam tenet: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium (Ib., 28, 29).
14 Aperite aures cordis et audite quia Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; ex Sion species decoris eius (Psal. XLIX, 1, 2).
15 Si hoc non vultis intelligere, audite Evangelium, iam per os proprium loquente ipso Domino et dicente: Quia oportebat de Christo compleri omnia quae de illo scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis, et praedicavi in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes incipiens ab Ierusalem (Luc. XXIV, 44, 47).
16 Quod in Psalmo dixit, vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc in Evangelio, per omnes gentes: et quod in Psalmo dixit, ex Sion species decoris eius; hoc in Evangelio dixit, incipiens ab Ierusalem.
Augustinus HOME