Augustinus, Epistolae, 75, 4, 18.
1 | Quaeso igitur te, et iterum atque iterum deprecor, ut ignoscas disputatiunculae meae; et quod modum meum egressus sum, tibi imputes qui coegisti ut rescriberem, et mihi cum Stesichoro oculos abstulisti. |
2 | Nec me putes magistrum esse mendacii, qui sequor Christum dicentem: « Ego sum via, veritas et vita » (Ioan. XIV, 6). |
3 | Nec potest fieri ut veritatis cultor, mendacio colla submittam. |
4 | Neque mihi imperitorum plebeculam concites, qui te venerantur ut episcopum, et in ecclesia declamantem, sacerdotii honore suspiciunt; me autem, aetatis ultimae, et pene decrepitum, ac monasterii et ruris secreta sectantem, parvipendunt; et quaeras tibi, quos doceas sive reprehendas. |
5 | Ad nos enim, tantis maris atque terrarum a te divisos spatiis, vix vocis tuae sonus pervenit. |
6 | Et si forsitan litteras scripseris, ante eas Italia ac Roma suscipient, quam ad me, cui mittendae sunt, deferantur. |