monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 75, 4, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 75, 4, 17.

1 Petrus igitur simulavit Legis custodiam; iste autem reprehensor Petri, audacter observavit legitima.
2 Sequitur enim in epistola tua: « Nam si propterea illa sacramenta celebravit, quia simulavit se Iudaeum, ut illos lucrifaceret, cur non etiam sacrificavit cum Gentibus, quia et his qui sine Lege erant, tanquam sine Lege factus est, ut eos quoque lucrifaceret (I Cor. IX, 21); nisi quia et illud fecit, ut natura Iudaeus, et hoc totum dixit, non ut Paulus se fingeret esse quod non erat, sed ut misericorditer ita subveniendum esse sentiret, ac si ipse in eo errore laboraret; non scilicet mentientis astu, sed compatientis affectu.
3 » Bene defendis Paulum, quod non simulaverit errorem Iudaeorum, sed vere fuerit in errore; neque imitari voluerit Petrum mentientem, ut quod erat, metu Iudaeorum dissimularet; sed tota libertate Iudaeum se esse diceret.
4 Novam clementiam Apostoli!
5 dum Iudaeos Christianos vult facere, ipse Iudaeus factus est.
6 Non enim poterat luxuriosos ad frugalitatem reducere, nisi se luxuriosum probasset, et misericorditer, ut ipse dicis, subvenire miseris, nisi se miserum ipse sentiret.
7 Vere enim miselli, et misericorditer deplorandi, qui contentione sua et amore Legis abolitae, apostolum Christi fecere Iudaeum.
8 Nec multum interest inter meam et tuam sententiam, quia ego dico et Petrum et Paulum, timore fidelium Iudaeorum, Legis exercuisse, imo simulasse mandata; tu autem asseris hoc eos fecisse clementer, « non mentientis astu, sed compatientis affectu: » dummodo illud constet, vel metu, vel misericordia eos simulasse se esse, quod non erant.
9 Illud autem argumentum, quo adversus nos uteris, quod et Gentilibus debuerit gentilis fieri, si Iudaeis Iudaeus factus est, magis pro nobis facit: sicut enim non fuit vere Iudaeus, sic nec vere gentilis erat; et sicut non fuit vere gentilis, sic nec vere Iudaeus erat.
10 In eo autem imitator Gentilium est, quia praeputium recipit in fide Christi, et indifferenter permittit vesci cibis quos damnant Iudaei; non cultu, ut tu putas, idolorum.
11 In Christo enim Iesu nec circumcisio est aliquid, nec praeputium, sed observatio mandatorum Dei (Gal. V, 6, et VI, 15).
Augustinus HOME