monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, Epistolae, 75, 4, 15. <<<     >>> 17.

Augustinus, Epistolae, 75, 4, 16.

1 Didicimus per te, quae apostolus Paulus mala reliquerit Iudaeorum; rursum te docente discamus quae bona eorum tenuerit.
2 « Observationes, » inquies, « Legis, quas more patrio celebrant, sicut ab ipso Paulo celebratae sunt, sine ulla salutis necessitate.
3 » Id quid velis dicere, « sine ulla salutis necessitate, » non satis intelligo.
4 Si enim salutem non afferunt, cur observantur?
5 Si autem observanda sunt, utique salutem afferunt; maxime quae observata martyres faciunt.
6 Non enim observarentur, nisi salutem afferrent.
7 Neque enim indifferentia sunt inter bonum et malum, sicut philosophi disputant.
8 Bonum est continentia, malum est luxuria; inter utrumque indifferens, ambulare, digerere alvi stercora, capitis naribus purgamenta proiicere, sputis rheumata iacere: hoc nec bonum, nec malum est; sive enim feceris, sive non feceris, nec iustitiam habebis, nec iniustitiam.
9 Observare autem Legis cerimonias, non potest esse indifferens; sed aut malum est, aut bonum est.
10 Tu dicis bonum; ego assero malum; et malum non solum his qui ex Gentibus, sed et his qui ex Iudaico populo crediderunt.
11 In hoc, nisi fallor, loco, dum aliud vitas, in aliud devolveris.
12 Dum enim metuis Porphyrium blasphemantem, in Hebionis incurris laqueos: his qui credunt ex Iudaeis, observandam Legem esse decernens.
13 Et qui periculosum intelligis esse quod dicis, rursum illud superfluis verbis temperare conaris: « Sine ulla salutis necessitate, sicut Iudaei celebranda putabant, aut fallaci simulatione, quod in Petro reprehenderat Paulus.
Augustinus HOME