Augustinus, Epistolae, 75, 4, 15.
1 | Sequitur in epistola tua: « Non ideo Petrum emendavit, quod paternas traditiones observaret; quod si facere vellet, nec mendaciter, nec incongrue faceret. |
2 | » Iterum dico: quando episcopus es, Ecclesiarum Christi magister, ut probes verum esse quod asseris, suscipe aliquem Iudaeorum, qui factus Christianus, natum sibi filium circumcidat, qui observet sabbatum, qui abstineat a cibis quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, qui quarto decimo die mensis primi agnum mactet ad vesperam; et cum hoc feceris, imo non feceris (scio enim te christianum, et rem sacrilegam non esse facturum), velis nolis, tuam sententiam reprobabis; et tunc scies opere difficilius esse confirmare sua quam aliena reprehendere. |
3 | Ac ne forsitan tibi non crederemus, imo non intelligeremus quid diceres (frequenter enim in longum sermo protractus caret intelligentia; et dum non sentitur, ab imperitis minus reprehenditur), inculcas et replicas: « Hoc ergo Iudaeorum Paulus dimiserat, quod malum habebant. |
4 | Quod est malum Iudaeorum, quod Paulus dimiserat? |
5 | Utique illud quod sequitur: quod ignorantes, inquit, Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3); deinde quod post passionem et resurrectionem Christi, dato ac manifestato Sacramento gratiae, secundum ordinem Melchisedech, adhuc putabant vetera sacramenta non ex consuetudine solemnitatis, sed ex necessitate salutis esse celebranda; quae tamen si nunquam fuissent necessaria, infructuose atque inaniter pro eis Machabai martyres fierent: postremo illud, quod praedicatores gratiae Christianos Iudaei, tanquam hostes Legis, persequerentur. |
6 | Hos atque huiusmodi errores et vitia, dicit se damna et ut stercora arbitratum, ut Christum lucrifaceret (Philipp. III, 8). |