monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 75, 4, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 75, 4, 14.

1 Quis enim hoc Christianorum patienter audiat, quod in tua epistola continetur: « Iudaeus erat Paulus; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit celebranda ea cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire.
2 » Rursum obsecro te, ut pace tua meum dolorem audias.
3 Iudaeorum Paulus cerimonias observabat, cum iam Christi esset apostolus, et dicis « eas non esse perniciosas his qui eas vellent, sicut a parentibus acceperant, custodire.
4 » Ego e contrario loquar, et reclamante mundo, libera voce pronuntiem, cerimonias Iudaeorum et perniciosas esse, et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex Gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum.
5 « Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti, Iudaeo scilicet et Gentili » (Rom. X, 4): neque enim omni credenti erit finis ad iustitiam, si Iudaeus excipitur.
6 Et in Evangelio legimus: « Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam » (Matth. XI, 13, et Luc. XVI, 16).
7 Et in alio loco: « Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat esse Deum, aequalem se faciens Deo » (Ioan. V, 18).
8 Et iterum: « De plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia, quia Lex per Moysen data est; Gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est » (Ibid. I, 16, 17).
9 Pro Legis gratia quae praeteriit, gratiam Evangelii accepimus permanentem; et pro umbris et imaginibus veteris Instrumenti, veritas per Iesum Christum facta est.
10 Ieremias quoque ex persona Dei vaticinatur: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum; non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti » (Ier. XXXI, 31, 32).
11 Observa quid dicat, quod non populo Gentilium, ei qui ante non receperat Testamentum, sed populo Iudaeorum, qui Legem dederat per Moysen, Testamentum novum Evangelii repromittat; ut nequaquam vivant in vetustate litterae, sed in novitate spiritus.
12 Paulus autem, super cuius nomine nunc quaestio ventilatur, crebras huiuscemodi ponit sententias; e quibus, brevitatis studio, pauca subnectam.
13 « Ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest.
14 » Et iterum: « Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini; a gratia excidistis.
15 » Et infra: « Si spiritu ducimini, iam non estis sub Lege » (Gal. V, 2, 4, 18).
16 Ex quo apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostri voluere maiores, sed vere, ut tu intelligis, eum Spiritum sanctum non habere.
17 Qualia sint autem praecepta legalia, Deo docente discamus.
18 « Ego, inquit, dedi eis praecepta non bona, et iustificationes in quibus non vivant in eis » (Ezech. XX, 25).
19 Haec dicimus, non quod Legem iuxta Manichaeum et Marcionem destruamus, quam et sanctam et spiritualem iuxta Apostolum novimus; sed quia postquam fides venit et temporum plenitudo, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Gal. IV, 4); et nequaquam sub paedagogo, sed sub adulto et Domino haerede vivamus.
Augustinus HOME