monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 75, 4, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 75, 4, 13.

1 Haec ergo summa est quaestionis, imo sententiae tuae, ut post Evangelium Christi, bene faciant Iudaei credentes, si Legis mandata custodiant; hoc est si sacrificia offerant quae obtulit Paulus, si filios circumcidant, si sabbatum servent, ut Paulus in Timotheo, et omnes observavere Iudaei.
2 Si hoc verum est, in Cerinthi et Ebionis haeresim delabimur, qui credentes in Christum, propter hoc solum a patribus anathematizati sunt, quod Legis cerimonias Christi Evangelio miscuerunt, et sic nova confessi sunt, ut vetera non omitterent.
3 Quid dicam de Ebionitis, qui Christianos esse se simulant?
4 Usque hodie per totas Orientis synagogas inter Iudaeos haeresis est, quae dicitur Mineorum, et a Pharisaeis nunc usque damnatur, quos vulgo Nazaraeos nuncupant, qui credunt in Christum Filium Dei, natum de virgine Maria; et eum dicunt esse, qui sub Pontio Pilato passus est, et resurrexit, in quem et nos credimus: sed dum volunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei sunt nec Christiani.
5 Oro ergo te ut, qui nostro vulnusculo medendum putas, quod acu foratum, imo punctum, ut dicitur, huius sententiae medearis vulneri, quod lancea, et, ut ita dicam, phalaricae mole percussum est.
6 Neque enim eiusdem est criminis in explanatione Scripturarum diversas maiorum sententias ponere, et haeresim sceleratissimam rursum in Ecclesiam introducere.
7 Sin autem haec nobis incumbit necessitas, ut Iudaeos cum legitimis suis suscipiamus, et licebit eis observare in ecclesiis Christi quod exercuerunt in synagogis satanae, dicam quod sentio: non illi Christiani fient, sed nos Iudaeos facient.
Augustinus HOME