monumenta.ch > Augustinus > 12
>>> Augustinus, Epistolae, 75, 4, 13.

Augustinus, Epistolae, 75, 4, 12.

1 Scribis ad me in epistola tua « Neque enim a me docendus es, quomodo intelligatur quod idem Apostolus dicit, Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem (I Cor. IX, 20).
2 et caetera, quae ibi dicuntur compassione misericordiae, non simulatione fallaciae.
3 Fit enim tanquam aeger, qui ministrat aegroto; non cum se febres habere mentitur, sed cum animo condolentis cogitat quemadmodum sibi serviri vellet, si ipse aegrotaret.
4 Nam utique Iudaeus erat; Christianus autem factus, non Iudaeorum sacramenta reliquerat, quae convenienter ille populus, et legitimo tempore quo oportebat, acceperat: ideoque suscepit ea celebranda cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, etiam cum in Christum credidissent; non tamen in eis iam constituerent spem salutis, quoniam per Dominum Iesum salus ipsa quae illis sacramentis significabatur, advenerat.
5 » Totius sermonis tui, quem disputatione longissima protraxisti, hic sensus est ut Petrus non erraverit in eo quod his qui ex Iudaeis crediderant, putaverit Legem esse servandam; sed in eo a recti linea deviarit, quod Gentes coegerit iudoizare.
6 Coegerit autem non docentis imperio, sed conversationis exemplo.
7 Et Paulus non contraria sit locutus his quae ipse gesserat; sed quare Petrus eos qui ex Gentibus erant, iudaizare compelleret.
Augustinus HOME