1 | Didicimus quod propter metum Iudaeorum, et Petrus et Paulus aequaliter finxerint se Legis praecepta servare. |
2 | Qua igitur fronte, qua audacia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit? |
3 | Ego, imo alii ante me exposuerunt causam quam putaverant, non officiosum mendacium defendentes, sicut tu scribis, sed docentes honestam dispensationem; ut et Apostolorum prudentiam demonstrarent, et blasphemantis Porphyrii impudentiam coercerent, qui Petrum et Paulum puerili dicit inter se pugnasse certamine; imo exarsisse Paulum in invidiam virtutum Petri, et ea scripsisse iactanter quae vel non fecerit, vel si fecerit, procaciter fecerit, id in alio reprehendens quod ipse commiserit. |
4 | Interpretati sunt illi ut potuerunt; tu quomodo istum locum edisseres? |
5 | Utique meliora dicturus, qui veterum sententiam reprobasti. |