monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 75, 3, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, Epistolae, 75, 3, 10.

1 Verum haec ad comparationem eius rei quae sequitur, parva sunt.
2 Refert Lucas, sacrae historiae scriptor: « Cum venissemus Ierosolymam, libenter susceperunt nos fratres; » et sequenti die Iacobus et omnes seniores qui cum eo erant, « Evangelio illius comprobato, dixerunt ei, Vides, frater, quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum, et hi omnes aemulatores sunt Legis.
3 Audierunt autem de te quod discessionem doceas a Moyse eorum qui per Gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
4 Quid ergo est?
5 Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse.
6 Hoc ergo fac quod tibi dicimus.
7 Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se; his assumptis, sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens Legem.
8 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus, cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio » (Act. XXI, 17-26).
9 O Paule, et in hoc te rursus interrogo; cur caput raseris, cur nudipedalia exercueris de cerimoniis Iudaeorum, cur obtuleris sacrificia, et secundum Legem hostiae pro te fuerint immolatae?
10 Utique respondebis: Ne scandalizarentur qui ex Iudaeis crediderant.
11 Simulasti ergo Iudaeum ut Iudaeos lucrifaceres; et hanc ipsam simulationem Iacobus et caeteri te docuere presbyteri: sed tamen evadere non potuisti.
12 Orta enim seditione cum occidendus esses, raptus es a tribuno, et ab eo missus Caesaream, sub custodia militum diligenti, ne te Iudaei quasi simulatorem ac destructorem Legis occiderent; atque unde Romam perveniens, in hospitio quod tibi conduxeras, Christum et Iudaeis et Gentibus praedicasti: et sententia tua Neronis gladio confirmata est (Act. XXIII, 23, et XXVIII, 14, 30).
Augustinus HOME