monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 75, 3, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 75, 3, 9.

1 Sicut ergo ostendimus, Petrum bene quidem sensisse de abolitione Legis Mosaicae, sed ad simulationem observandae eius timore compulsum; videamus an ipse Paulus qui alium arguit, tale quid fecerit.
2 Legimus in eodem libro: « Perambulabat autem Paulus Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: pervenitque in Derben, et Listram; et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre autem gentili.
3 Huic testimonium reddebant qui Listris erant et Iconio fratres.
4 Hunc voluit Paulus secum proficisci; et assumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis: sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset » (Act. XV, 41, et XVI, 1-3).
5 O beate apostole Paule, qui in Petro reprehenderas simulationem, qua subtraxit se a Gentilibus propter metum Iudaeorum qui a Iacobo venerant; cur Timotheum, filium hominis gentilis, utique et ipsum gentilem (neque enim Iudaeus erat, qui non fuerat circumcisus), contra sententiam tuam circumcidere cogeris?
6 Respondebis mihi: Propter Iudaeos qui erant in illis locis.
7 Qui igitur tibi ignoscis in circumcisione discipuli venientis ex Gentibus, ignosce et Petro, praecessori tuo, quod aliqua fecerit metu fidelium Iudaeorum.
8 Rursum scriptum est: « Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valedicens, navigavit Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila: et totondit sibi in Cenchreis caput; votum enim habuerat » (Ibid. XVIII, 18).
9 Esto, ut ibi timore Iudaeorum compulsus sit facere quod nolebat; quare comam nutrivit ex voto, et postea eam in Cenchreis totondit ex Lege, quod Nazaraei qui se Deo voverint, iuxta praeceptum Moysi facere consueverunt? (Num. VI, 18.)
Augustinus HOME