monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 75, 3, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 75, 3, 8.

1 Haec non debent molesta esse lectori, sed et illi et mihi utilia, ut probemus, ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum, imo principem huius fuisse decreti, Legem post Evangelium non esse servandam.
2 Denique tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in Epistola sua scripserit: « Deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim » (Gal. I, 18).
3 Rursumque in consequentibus: « Post annos quatuordecim ascendi iterum Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
4 Ascendi autem secundum revelationem, et exposui eis Evangelium quod praedico inter Gentes: » ostendens se non habuisse securitatem Evangelii praedicandi, nisi Petri, et qui cum eo erant, fuisset sententia roboratum.
5 Statimque sequitur: « Separatim autem his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
6 » Quare separatim, et non in publico?
7 Ne forte fidelibus ex numero Iudaeorum, qui Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandulum nasceretur.
8 Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit), in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat.
9 Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum Gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant.
10 Et consenserunt cum illo caeteri Iudaei, ita ut et Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem.
11 « Sed cum vidissem, » inquit, « quod non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis; quomodo cogis Gentes iudaizare? » (Gal. II, 1, 2, 14.) et caetera.
12 Nulli ergo dubium est quod Petrus apostolus sententiae huius, cuius nunc praevaricator arguitur, primus auctor extiterit.
13 Causa autem praevaricationis, timor est Iudaeorum.
14 Dicit enim Scriptura quod primum edebat cum Gentibus; cum autem venissent quidam a Iacobo, subtrahebat se et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant.
15 Timebat autem Iudaeos quorum erat apostolus, ne per occasionem Gentilium a fide Christi recederent, et imitator pastoris boni, perderet gregem sibi creditum.
Augustinus HOME