Augustinus, Epistolae, 75, 3, 7.
1 | Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. |
2 | In Actibus Apostolorum, vox facta est ad Petrum dicens, « Surge, Petre, occide et manduca » , id est, omnia animalia quadrupedum, et serpentium terrae, et volatilium coeli. |
3 | Quo dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi Evangelium provocari. |
4 | Ad quod respondit Petrus: « Absit, quia nunquam manducavi commune et immundum. |
5 | Et vox ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. |
6 | » Ivit itaque Caesaream, et ingressus ad Cornelium, « aperiens os suum, dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. |
7 | » Denique « cecidit Spiritus sanctus super eos, et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in Nationes gratia Spiritus sancti fuisset effusa. |
8 | Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? |
9 | Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari (Act. X, 13-48). |
10 | Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Iudaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. |
11 | Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? |
12 | » Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit: « Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum? |
13 | His auditis, tacuerunt; et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit » (Ibid. XI, 1-18). |
14 | Rursum, cum multo post tempore Paulus et Barnabas venissent Antiochiam, et, congregata Ecclesia, retulissent « quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Deus Gentibus ostium fidei (Ibid. XIV, 26); quidam, descendentes de Iudaea, docebant fratres atque dicebant: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. |
15 | Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere » et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, « ad Apostolos et presbyteros Ierosolymam super hac quaestione. |
16 | Cumque Ierosolymam perrexissent, exsurrexerunt quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christum, dicentes: Oportet circumcidi eos, et praecipere illis ut servent Legem Moysi. |
17 | Et cum magna super hoc verbo oriretur quaestio, Petrus » solita libertate: « Viri, » inquit, « fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire Gentes verbum Evangelii et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. |
18 | Nunc autem quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? |
19 | Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. |
20 | Tacuit autem omnis multitudo » (Act. XV, 1-12), et in sententiam eius Iacobus apostolus, et omnes simul presbyteri transierunt. |