monumenta.ch > Augustinus > 4
>>> Augustinus, Epistolae, 75, 3, 5.

Augustinus, Epistolae, 75, 3, 4.

1 Secundo loco quaeris, cur dixerim in commentariis Epistolae ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat (Gal. II, 11), nec in alio arguere simulationem cuius ipse tenebatur reus; et asseris, reprehensionem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium, sed universa quae scripta sunt, ita sonare ut scripta sunt.
2 Ad quae primum respondeo, debuisse prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, dicentis ex persona mea: « Quid igitur?
3 ego stultus ac temerarius, qui id pollicear quod ille non potuit?
4 Minime: quin potius in eo, ut mihi videor, cautior atque timidior, quod imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios secutus sum.
5 Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Galatas quinque proprie volumina, et decimum Stromatum suorum librum commatico super explanatione eius sermone complevit; tractatus quoque varios, et excerpta, quae vesola possent sufficere, composuit.
6 Praetermitto Didymum videntem meum, et Laodicenum, de ecclesia nuper egressum, et Alexandrum veterem haereticum, Eusebium quoque Emisenum, et Theodorum Heracleotem, qui et ipsi nonnullos super hac re commentariolos reliquerunt.
7 E quibus vel si pauca decerperem, fieret aliquid quod non penitus contemneretur.
8 Itaque ut simpliciter fatear, legi haec omnia, et in mente mea plurima coacervans, accito notario, vel mea, vel aliena dictavi, nec ordinis, nec verborum interdum, nec sensuum memor.
9 Iam Domini misericordiae est, ne per imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter extraneos, quae placent inter suos.
10 » Si quid igitur reprehensione dignum putaveras in explanatione nostra, eruditionis tuae fuerat quaerere utrum ea quae scripsimus haberentur in graecis, ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares; praesertim cum libere in praefatione confessus sim, Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, et in fine eiusdem capituli quod reprehendis, scripserim: « Si cui iste non placet sensus, quo nec Petrus peccasse, nec Paulus procaciter ostenditur arguisse maiorem; debet exponere, qua consequentia Paulus in altero reprehendat quod ipse commisit.
11 » Ex quo ostendi, me non ex definito id defendere, quod in graecis legeram, sed ea expressisse quae legeram, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda.
Augustinus HOME