Augustinus, Epistolae, 75, 2, 3.
1 | Dicis accepisse te librum meum a quodam fratre, qui titulum non haberet, in quo Scriptores ecclesiasticos tam graecos quam latinos enumeraverim; cumque ab eo quaereres, ut tuis verbis utar, cur liminaris pagina non esset inscripta, vel quo censeretur nomine, respondisse, appellari Epitaphium: et argumentaris quod recte sic vocaretur, si eorum tantum vel vitas vel scripta ibi legisses, qui iam defuncti essent; cum vero multorum, et eo tempore quo scrib batur, et nunc usque viventium commemorentur opuscula, mirari te cur ei hunc titulum imposuerim. |
2 | Puto intelligere prudentiam tuam, quod ex opere ipso titulum potueris intelligere. |
3 | Legisti enim et graecos et latinos, qui vitas virorum illustrium descripserunt, quod nunquam Epitaphium huic operi scripserint, sed de illustribus viris, verbi gratia, ducibus, philosophicis, oratoribus, historicis, poetis, epicis, tragicis, comicis. |
4 | Epitaphium autem proprie scribitur mortuorunt: quod quidem in dormitione sanctae memoriae Nepotiani presbyteri olim fecisse me novi. |
5 | Ergo hic liber vel de illustribus viris, vel proprie de scriptoribus ecclesiasticis appellandus est; licet a plerisque emendatoribus imperitis, de auctoribus, dicatur inscriptus. |