Augustinus, Epistolae, 75, 1, 2.
1 | Caeterum nostra armatura Christus est, et apostoli Pauli institutio, qui scribit ad Ephesios: « Assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo. |
2 | » Et rursum: « State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis: super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis universa tela maligni ignita exstinguere; et galeam salutis accipite, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei » (Ephes. VI, 13 17). |
3 | His quondam telis rex David armatus procedebat ad praelium; et quinque lapides de torrente accipiens levigatos, nihil asperitatis et sordium inter huius saeculi turbines in sensibus suis esse monstrabat, bibens de torrente in via; et idcirco exaltatus caput superbissimum Goliath suo potissimum mucrone truncavit, percutiens in fronte blasphemum (I Reg. XVII, 40-51), et in ea parte corporis vulnerans, in qua et praesumptor sacerdotii Ozias lepra percutitur (II Par. XXVI, 19); et sanctus gloriatur in Domino dicens: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine » (Psal. IV, 7). |
4 | Dicamus igitur et nos, « Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo et psallam in gloria mea. |
5 | Exsurge psalterium et cithara; exsurgam diluculo » (Psal. LVI, 8, 9): ut in nobis possit impleri, « Aperi os tuum, et ego adimplebo illud » (Psal. LXXX, 11); et, « Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa » (Psal. LXVII, 12). |
6 | Te quoque ipsum orare non dubito, ut inter nos contendentes veritas superet. |
7 | Non enim tuam quaeris gloriam, sed Christi; cumque tu viceris, et ego vincam si meum errorem intellexero; et e contrario me vincente, tu superas, quia non filii parentibus, sed parentes filiis thesaurizant (II Cor. XII, 14). |
8 | Et in Paralipomenon libro legimus, quod filii Israel ad pugnandum processerint « mente pacifica » (I Paral. XII, 17, 18), inter ipsos quoque gladios et effusiones sanguinis, et cadavera prostratorum, non suam sed pacis victoriam cogitantes. |
9 | Respondeamus igitur ad omnia, ac multiplices quaestiones, si Christus iusserit, brevi sermone solvamus. |
10 | Praetermitto salutationis officia, quibus meum demulces caput; taceo de blanditiis, quibus reprehensionem mei niteris consolari: ad ipsas causas veniam. |