monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Epistolae, 73, 3, 9. <<<    

Augustinus, Epistolae, 73, 3, 10.

1 Nec omnino arbitror te succensere potuisse, nisi aut hoc dicerem quod non debui, aut non sic dicerem ut debui; quia nec miror minus nos scire invicem, quam scimur a coniunctissimis et familiarissimis nostris.
2 In quorum ego charitatem, fateor, facile me totum proiicio, praesertim fatigatum scandalis saeculi; et in ea sine ulla sollicitudine requiesco: Deum quippe illic esse sentio, in quem me securus proiicio, et in quo securus requiesco.
3 Nec in hac mea securitate crastinum illud humanae fragilitatis incertum, de quo superius ingemui, omnino formido.
4 Cum enim hominem christiana charitate flagrantem, eaque mihi fidelem amicum factum esse sentio; quidquid ei consiliorum meorum cogitationumque committo, non homini committo, sed illi in quo manet, ut talis sit.
5 Deus enim charitas est; et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Ioan. IV, 16): quam si deseruerit, tantum faciat necesse est dolorem, quantum manens fecerat gaudium.
6 Verumtamen ex amico intimo factus inimicus, quaerat sibi potius quod fingat astutus; non inveniat quod prodat iratus.
7 Hoc autem unusquisque facile assequitur, non occultando quod fecerit, sed non faciendo quod occultari velit.
8 Quod misericordia Dei bonis piisque concedit, ut inter amicos quoslibet futuros, liberi securique versentur, aliena peccata sibi commissa non prodant; quae prodi timeant, ipsi nulla committant.
9 Cum enim falsum quid a maledico fingitur; aut omnino non creditur; aut certe integra salute, sola fama vexatur.
10 Cum autem malum perpetratur, hostis est intimus, etiamsi nullius intimi loquacitate aut lite vulgetur.
11 Quapropter quis prudentium non videat, etiam tu quam tolerabiliter feras amicissimi quondam et familiarissimi incredibiles nunc inimicitias, consolante conscientia; et quemadmodum vel quod iactitat, vel quod a quibusdam forsitan creditur, in sinistris armis deputes, quibus non minus quam dextris contra diabolum dimicatur?
12 Verumtamen illum maluerim aliquo modo mitiorem, quam te isto modo armatiorem.
13 Hoc magnum et triste miraculum est, ex amicitiis talibus ad has inimicitias pervenisse; laetum erit, et multo maius ex inimicitiis talibus ad pristinam concordiam revertisse.
Augustinus HOME