monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 73, 3, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 73, 3, 9.

1 Verum dico charitati tuae, nihil me magis quam hoc exemplum tremuisse, cum quaedam ad me in epistola tua legerem tuae indignationis indicia; non tam illa de Entello et bove lasso, ubi mihi potius hilariter iocari quam iracunde minari visus es, quam illud quod serio te scripsisse satis apparet, unde supra elocutus sum, plus fortasse quam debui, sed non plus quam timui, ubi aisti: Ne forte laesus iuste expostulares.
2 Rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat.
3 Si autem non possum dicere quid mihi emendandum videatur in scriptis tuis, nec tu in meis, nisi cum suspicione invidiae, aut laesione amicitiae, quiescamus ab his, et nostrae vitae salutique parcamus.
4 Minus certe assequatur illa quae inflat, dum non offendatur illa quae aedificat (I Cor. VIII, 2).
5 Ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir (Iacobi III, 2).
6 Sed plane in Dei misericordia puto me posse facile abs te petere veniam, si quid offendi; quod mihi aperire debes, ut, cum te audiero, lucreris fratrem tuum (Matth. XVIII, 15).
7 Neque enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me.
8 Prorsus quod ad ipsas res quas nosse volumus, attinet, si quid veri me tenere vel scio, vel credo, vel puto, in quo tu aliter sentis, quantum dat Dominus sine tua iniuria conabor asserere.
9 Quod autem pertinet ad offensionem tuam, cum te indignatum sensero, nihil aliud quam veniam deprecabor.
Augustinus HOME