1 | In his autem verbis non iam tuis tantum, sed etiam meis, ubi delector et reficior, et ipso quamvis pendente et non attingente utriusque nostrum desiderio, non parva ex parte consolor: ibi rursus acerrimis dolorum stimulis fodior, dum cogito inter vos, quibus Deus hoc ipsum quod uterque nostrum optavit, largum prolixumque concesserat, ut coniunctissimi et familiarissimi mella Scripturarum sanctarum pariter lamberetis, tantae amaritudinis irrepsisse perniciem, quando non, ubi non, cui non homini formidandam; cum eo tempore, quo abiectis iam sarcinis saecularibus, iam expediti Dominum sequebamini, et in ea terra vivebatis simul, in qua Dominus humanis pedibus ambulans, Pacem meam, inquit, do vobis, pacem meam relinquo vobis (Ioan. XIV, 27), viris aetate maturis, et in eloquio Domini habitantibus vobis accidere potuit? Vere tentatio est vita humana super terram (Iob. VII, 1). |
3 | forte, ut moveor, ut doleo, ut timeo, prociderem ad pedes vestros, flerem quantum valerem, rogarem quantum amarem, nunc unumquemque vestrum pro seipso, nunc utrumque pro alterutro, et pro aliis, et maxime infirmis, pro quibus Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11), qui vos tanquam in theatro vitae huius cum magno sui periculo spectant, ne de vobis ea conscribendo spargatis, quae quandoque concordantes delere non poteritis, qui nunc concordare nolitis; aut quae concordes legere timeatis, ne iterum litigetis. |