monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 73, 2, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 73, 2, 5.

1 Proinde illud quod in extremo epistolae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio vel lego, vel recolo.
2 Utinam, inquis, mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus!
3 Ego autem dico: Utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus; ut, si non possent misceri nostra colloquia, litterae possent esse crebriores!
4 Nunc vero tanto locorum intervallo absumus a sensibus nostris, ut de illis verbis Apostoli ad Galatas, iuvenem me ad tuam Sanctitatem scripsisse meminerim, et ecce iam senex, necdum rescripta meruerim, faciliusque ad te exemplaria epistolae meae pervenerint, nescio qua occasione praeveniente, quam ipsa epistola me curante.
5 Homo enim qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulerit, nec ad me retulerit.
6 Tantae autem mihi in litteris tuis, quae in manus nostras venire potuerunt, apparent res, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo.
7 Quod ego quia non possum, aliquem nostrorum in Domino filiorum erudiendum nobis ad te mittere cogito, si etiam de hac re tua rescripta meruero.
8 Nam neque in me tantum scientiae Scripturarum divinarum est, aut esse iam poterit, quantum inesse tibi video.
9 Et si quid in hac re habeo facultatis, utcumque impendo populo Dei.
10 Vacare autem studiis diligentius quam quae populi audiunt instruendis, propter ecclesiasticas occupationes omnino non possum.
Augustinus HOME