Augustinus, Epistolae, 73, 2, 4.
1 | Quid ergo, fortasse dura, sed certe salubria verba tua, tanquam caestus Entelli, pertimescam? |
2 | Caedebatur ille, non curabatur; et ideo vincebatur, non sanabatur. |
3 | Ego autem, si medicinalem correptionem tuam tranquillus accepero, non dolebo: si vero infirmitas, vel humana, vel mea, etiam cum veraciter arguor, non potest nisi aliquantulum contristari, melius tumor capitis dolet, dum curatur, quam dum ei parcitur, non sanatur. |
4 | Hoc est enim quod acute vidit qui dixit, Utiliores esse plerumque inimicos iurgantes, quam amicos obiurgare metuentes. |
5 | Illi enim dum rixantur, dicunt aliquando vera quae corrigamus; isti autem minorem quam oportet, exhibent iustitiae libertatem, dum amicitiae timent exasperare dulcedinem. |
6 | Quapropter etsi bos, ut tibi videris, lassus senectute forte corporis, non vigore animi tamen, in area dominica fructuoso labore desudans; ecce sum, si quid perperam dixi, fortius fige pedem. |
7 | Non mihi esse debet molestum pondus aetatis tuae, dummodo conteratur palea culpae meae. |