Augustinus, Epistolae, 73, 2, 3.
1 | Restat igitur ut laedere me rescribendo disponeres, si certo documento meas esse illas litteras nosceres. |
2 | Atque ita, quia non credo quod iniuste me laedendum putares, superest ut agnoscam peccatum meum, quod prior te illis litteris laeserim, quas meas esse negare non possum. |
3 | Cur itaque eonor contra fluminis tractum, ac non potius veniam peto? |
4 | Obsecro te ergo per mansuetudinem Christi, ut, si laesi te, dimittas mihi, nec me vicissim laedendo malum pro malo reddas. |
5 | Laedes autem me, si mihi tacueris errorem meum, quem forte inveneris in factis vel dictis meis. |
6 | Nam si ea in me reprehenderis quae reprehendenda non sunt, te laedis magis quam me; quod absit a moribus et sancto proposito tuo, ut hoc facias voluntate laedendi, culpans in me aliquid dente maledico, quod mente veridica esse scis non culpandum. |
7 | Ac per hoc aut benevolo corde arguas, etiamsi caret delicto, quem arguendum putas; aut paterno affectu mulceas quem adiicere nequeas. |
8 | Potest enim fieri ut tibi aliud videatur quam veritas habet, dum tamen abs te aliud non fiat quam charitas habet: nam et ego amicissimam reprehensionem gratissime accipiam, etiam si reprehendi non meruit quod recte defendi potest; aut agnoscam simul et benevolentiam tuam, et culpam meam, et, quantum Dominus donat, in alio gratus, in alio emendatus inveniar. |