Augustinus, Epistolae, 73, 1, 2.
1 | Verumtamen, tu mihi frater charissime, nisi te putares laesum scriptis meis, non me putares laedi posse rescriptis tuis. |
2 | Nullo enim modo id de te opinatus fuero, quod non te arbitraris laesum, si sic tamen rescribis ut laedas. |
3 | Aut si te non sic rescribente, ego propter nimiam stultitiam meam laedi posse putatus sum, hoc ipso laesisti plane, quod de me ita sexsisti. |
4 | Sed nullo modo tu me, quem nunquam talem expertus es, temere talem crederes, qui litterarum mearum exemplaribus, etiam cum stilum meum nosses, temere credere noluisti. |
5 | Si enim non immerito vidisti me iuste expostulaturum fuisse, si temere crederes esse litteras meas, quae non essent meae; quanto iustius expostularem, meipsum temere putatum talem, qualem me expertus non esset qui putavisset? |
6 | Nequaquam ergo ita prolabereris, ut te non rescribente quo laederer, me tamen existimares nimis insipientem, etiam tali tuo rescripto laedi potuisse. |