Augustinus, Epistolae, 73, 1, 1.
1 | Quamvis existimem, antequam istas sumeres, venisse in manus tua, litteras meas, quas per Dei servum, filium nostrum, Cyprianum diaconum misi; quibus certissime agnosceres meam esse epistolam, cuius exemplaria illuc pervenisse commemorasti; unde iam me arbitror rescriptis tuis, velut Entellinis glandibus atque acribus caestibus, tanquam audacem Daretem coepisse pulsari atque versari: nunc 2tamen eis ipsis respondeo litteris tuis, quas mihi per sanctum filium nostrum Asterium mittere dignatus es; in quibus multa in me comperi tuae benevolentissimae charitatis, et rursus quaedam nonnullius a me tuae offensionis indicia. |
2 | Itaque, ubi mulcebar legens, ibi continuo feriebar; hoc sane vel maxime admirans, quod cum dicas te exemplaribus litterarum mearum ideo temere non putasse credendum, ne forte te respondente laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses meum esse sermonem et sic rescribere, postea iubeas, si mea est epistola, aperte me scribere, aut mittere exemplaria veriora, ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur. |
3 | Quo pacto enim possumus in hac disputatione sine rancore versari, si me laedere paras? |
4 | aut si non paras, quomodo ego, te non laedente, abs te laesus iuste expostularem, quod probare ante debuisses, meum esse sermonem, et sic rescribere, hoc est et sic laedere? |
5 | Nisi enim rescribendo laesisses, ego iuste expostulare non possem. |
6 | Proinde cum ita rescribis, ut laedas, quis locus nobis relinquitur in disputatione Scripturarum sine ullo rancore versandi? |
7 | Ego quidem absit ut laedar, si mihi certa ratione volueris et potueris demonstrare illud ex Epistola Apostoli, vel quid aliud Scripturarum sanctarum te verius intellexisse, quam me: imo vero absit, ut non cum gratiarum actione lucris meis deputem, si fuero te docente instructus, aut emendante correctus. |