monumenta.ch > Augustinus > 5


Augustinus, Epistolae, 72, 3, 5.

1 Addis praeterea te paratum esse ut, si quid me in tuis scriptis moverit, aut corrigere voluero, fraterne accipias, et non solum mea in te benevolentia gavisurum, sed ut hoc ipsum faciam, deprecaris.
2 Rursum dico quod sentio: provocas senem, tacentem stimulas, videris iactare doctrinam.
3 Non est autem aetatis meae, putari malevolum erga eum cui magis favorem debeo.
4 Et si in Evangeliis ac Prophetis perversi homines inveniunt quod nitantur reprehendere, miraris si in tuis libris, et maxime in Scripturarum expositione, quae vel obscurissimae sunt, quaedam a recti linea discrepare videantur?
5 Et hoc dico, non quod in operibus tuis quaedam reprehendenda iam censeam.
6 Neque enim lectioni eorum unquam operam dedi: nec horum exemplariorum apud nos copia est, praeter Soliloquiorum tuorum libros, et quosdam Commentarios in Psalmos; quos si vellem discutere, non dicam a me, qui nihil sum, sed a veterum Graecorum docerem interpretationibus discrepare.
7 Vale, mi amice, charissime, aetate fili, dignitate parens: et hoc a me rogatus observa, ut quidquid mihi scripseris, ad me primum facias pervenire.
Augustinus HOME