Augustinus, Epistolae, 72, 2, 4.
1 | Quod autem iuras te adversum me librum non scripsisse, neque Romam misisse quem non scripseris, sed si forte aliqua in tuis scriptis reperiantur, quae a meo sensu discrepent, non me a te laesum, sed a te scriptum quod tibi rectum videbatur: quaeso ut me patienter audias. |
2 | Non scripsisti librum; et quomodo mihi reprehensionis a te meae per alios scripta delata sunt? |
3 | cur habet Italia quod tu non scripsisti? |
4 | qua ratione poscis ut rescribam ad ea quae scripsisse te denegas? |
5 | Nec tam hebes sum ut, si diversa senseris, me a te laesum putem. |
6 | Sed si mea cominus dicta reprehendas, et rationem scriptorum expetas, et quae scripserim emendare compellas, et ad παλινῳδίαν provoces, et oculos mihi reddas; in hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura violantur. |
7 | Ne videamur certare pueriliter et fautoribus invicem vel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi; haec scribo, quia te pure et christiane diligere cupio, nec quidquam in mea mente retinere quod distet a labiis. |
8 | Non enim convenit ut ab adolescentia usque ad hanc aetatem, in monasteriolo cum sanctis fratribus labore desudans, aliquid contra episcopum communionis meae scribere audeam, et eum episcopum quem ante coepi amare quam nosse, qui me prior ad amicitiam provocavit, quem post me orientem in Scripturarum eruditione laetatus sum. |
9 | Igitur aut tuum negato librum, si forte non tuus est, et desine flagitare rescriptum ad ea quae non scripsisti; aut si tuus est, ingenue confitere, ut si in defensionem mei aliqua scripsero, in te culpa sit qui provocasti, non in me qui respondere compulsus sum. |