monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, Epistolae, 72, 2, 4.

Augustinus, Epistolae, 72, 2, 3.

1 Ad extremum ne tu iure expostulares et diceres, Quid enim?
2 epistolam meam videras, et notae tibi manus in subscriptione signa deprehenderas, ut tam facile amicum laederes, et alterius malitiam in meam verteres contumeliam?
3 Igitur ut ante iam scripsi, aut mitte eamdem epistolam tua subscriptam manu; aut senem latitantem in cellula lacessere desine.
4 Sin autem tuam vis vel exercere, vel ostentare doctrinam, quaere iuvenes, et disertos, et nobiles, quorum Romae dicuntur esse quam plurimi, qui possint et audeant tecum congredi, et in disputatione sanctarum Scripturarum, iugum cum episcopo ducere.
5 Ego quondam miles, nunc veteranus, et tuas et aliorum debeo laudare victorias, non ipse rursus effeto corpore dimicare; ne, si me frequenter ad rescribendum impuleris, illius recorder historiae, quod Annibalem iuveniliter exsultantem, Q. Maximus patientia sua fregerit (Tit. Liv. Decadis 3, lib. 2).
6 Omnia fert aetas, animum quoque.
7 Saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
Iam fugit ipsa.
(Virg. Eccl. 9.) Et, ut magis de Scripturis sanctis loquar, Berzellai ille Galaadites, regis David beneficia omnesque delicias iuveni delegans filio (II Reg. XIX, 32-37), ostendit senectutem haec appetere non debere, nec oblata suscipere.
Augustinus HOME