monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 72, 1, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 72, 1, 2.

1 De amicitia omnis tollenda suspicio est, et sic eum amico, quasi cum altero se, est loquendum.
2 Nonnulli familiares mei, et vasa Christi, quorum Ierosolymis et in sanctis locis permagna copia est, suggerebant non simplici a te animo factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirente, ut de nobis cresceres; ut multi cognoscerent te provocare, me timere; te scribere ut doctum, me tacere ut imperitum, et tandem reperisse, qui garrulitati meae modum imponeret.
3 Ego autem, ut simpliciter fatear, Dignationi tuae primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistolam non credebam, nec (ut vulgi de quibusdam proverbium est) litum melle gladium.
4 Deinde illud cavebam, ne episcopo communionis meae viderer procaciter respondere, et aliqua in reprehendentis epistola reprehendere; praesertim cum quaedam in illa haeretica iudicarem.
Augustinus HOME