monumenta.ch > Augustinus > 6


Augustinus, Epistolae, 71, 4, 6.

1 Proinde non parvas Deo gratias agimus de opere tuo, quo Evangelium ex graeco interpretatus es, quia pene in omnibus nulla offensio est, cum Scripturam graecam contulerimus.
2 Unde, si quisquam veteri falsitati contentiosus faverit, prolatis collatisque codicibus, vel docetur facillime, vel refellitur.
3 Et si quaedam rarissima merito movent, quis tam durus est, qui labori tam utili non facile ignoscat, cui vicem laudis referre non sufficit?
4 Quid tibi autem videatur, cur in multis aliter se habeat hebraeorum codicum auctoritas, aliter graecorum quae dicitur Septuaginta, vellem dignareris aperire.
5 Neque enim parvum pondus habet illa quae sic meruit diffamari, et qua usos Apostolos, non solum res ipsa indicat, sed etiam te attestatum esse memini.
6 Ac per hoc plurimum profueris, si eam graecam Scripturam, quam Septuaginta operati sunt, latinae veritati reddideris: quae in diversis codicibus ita varia est, ut tolerari vix possit; et ita suspecta, ne in graeco aliud inveniatur, ut inde aliquid proferri aut probari dubitetur.
7 Brevem putabam futuram hanc epistolam; sed nescio quomodo ita mihi dulce factum est in ea progredi, ac si tecum loquerer.
8 Sed obsecro te per Dominum, ne te pigeat ad omnia respondere, et praestare mihi, quantum potueris, praesentiam tuam.
Augustinus HOME