Augustinus, Epistolae, 71, 3, 5.
1 | Nam quidam frater noster episcopus, cum lectitari instituisset in ecclesia cui praeest, interpretationem tuam, movit quiddam longe aliter abs te positum apud Ionam prophetam (Ionae IV, 6), quam erat omnium sensibus memoriaeque inveteratum, et tot aetatum successionibus decantatum. |
2 | Factus est tantus tumultus in plebe maxime graecis arguentibus et inclamantibus calumniam falsitatis, ut cogeretur episcopus (Oea quippe civitas erat) Iudaeorum testimonium flagitare. |
3 | Utrum autem illi imperitia an malitia, hoc esse in hebraeis codicibus responderunt, quod et graeci et latini habebant atque dicebant. |
4 | Quid plura? |
5 | Coactus est homo velut mendositatem corrigere, volens, post magnum periculum, non remanere sine plebe. |
6 | Unde etiam nobis videtur, aliquando te quoque in nonnullis falli potuisse. |
7 | Et vide hoc quale sit, in eis litteris quae non possunt collatis usitatarum linguarum testimoniis emendari. |