monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 71, 2, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 71, 2, 4.

1 Ego sane te mallem graecas potius canonicas nobis interpretari Scripturas, quae Septuaginta interpretum perhibentur.
2 Perdurum erit enim, si tua interpretatio per multas ecclesias frequentius coeperit lectitari, quod a graecis ecclesiis latinae ecclesiae dissonabunt, maxime quia facile contradictor convincitur graeco prolato libro, id est linguae notissimae.
3 Quisquis autem in eo quod ex hebraeo translatum est, aliquo insolito permotus fuerit, et falsi crimen intenderit, vix aut nunquam ad hebraea testimonia pervenietur, quibus defendatur obiectum.
4 Quod si etiam perventum fuerit, tot latinas et graecas auctoritates damnari quis ferat?
5 Huc accedit quia etiam consulti Hebraei possunt aliud respondere: ut tu solus necessarius videaris, qui etiam ipsos possis convincere; sed tamen quo iudice mirum si potueris invenire.
Augustinus HOME