monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 71, 1, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 71, 1, 2.

1 Quia ergo duas iam epistolas misi, nullam autem tuam postea recepi, easdem ipsas rursus mittere volui, credens eas non pervenisse.
2 Quae etsi pervenerunt, ac fortasse tuae potius ad me pervenire minime potuerunt, ea ipsa scripta quae iam misisti, iterum mitte, si forte reservata sunt; sin minus, rursus dicta quod legam, dum tamen his respondere ne graveris, quod iam diu est ut exspecto.
3 Primas etiam quas ad te adhuc presbyter litteras praeparaveram mittendas per quemdam fratrem nostrum Profuturum, qui postea collega nobis factus, iam ex hac vita migravit, nec eas tunc ipse perferre potuit, quia continuo dum proficisci disponit, episcopatus sarcina detentus, ac deinde in brevi defunctus est, etiam nunc mittere volui; ut scias in tua colloquia quam olim inardescam, et quam vim patiar, quod a me tam longe absunt sensus corporis tui, per quos adire possit ad animum tuum animus meus, mi frater dulcissime, et in Domini membris honorande.
Augustinus HOME