monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 70, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 70, 2.

1 Deinde idem Felicianus damnatus ab ipsis multo tempore cum Maximiano communicavit: si innocens erat quando damnatus est, quare posteriore tempore cum scelerato Maximiano communicans multos baptizavit extra communionem ipsorum?
2 Testes sunt ipsi, qui egerunt apud proconsulem, ut idem Felicianus tanquam cum Maximiano de Basilica excluderetur.
3 Parum ergo erat damnasse absentem, damnasse inauditum, damnasse, sicut dicunt, innocentem; insuper et aditus est contra illum proconsul, ut de ecclesia expelleretur.
4 Vel tunc quando illum expellebant de ecclesia, fatentur quia inter damnatos et sceleratos et Maximianistas eum deputaverunt.
5 Quando ergo ille baptizabat homines, Maximiano communicans, baptismum verum dabat an falsum?
6 Si verum baptismum dabat qui cum Maximiano communicabat, quare accusatur baptismus orbis terrarum?
7 Si autem falsum baptismum dabat, quando communicabat cum Maximiano, quare sic sunt recepti cum illo quos in schismate Maximiani baptizavit, et nemo eos in parte vestra rebaptizavit?
Augustinus HOME