Augustinus, Epistolae, 70, 1.
1 | Cum retulisses nobis quid a patre nostro Clarentio responsum fuerit, id est, de Feliciano Mustitano non eum negasse, et damnatum ab ipsis, et postea in honore suo receptum, sed innocentem fuisse damnatum, quia absens fuerit, et absentem se fuisse probaverit: hoc dicimus, ut ad hoc respondeat, quia non licuit damnari inauditum, quem innocentem fuisse ipsi modo dicunt, qui eum damnaverunt. |
2 | Aut ergo innocens damnari non debuit, aut nocens recipi damnatus non debuit. |
3 | Si innocens receptus est, innocens damnatus est; si nocens damnatus est, nocens receptus est. |
4 | Si nesciebant, qui illum damnaverunt, utrum innocens fuerit, arguendi sunt temeritatis, quia inauditum, innocentem, de quo nesciebant, damnare ausi sunt; et de praesenti facto intelligimus eadem temeritate illos damnasse etiam superiores quos traditionis crimine infamaverunt. |
5 | Si enim potuit ab ipsis innocens damnari, potuerunt ab ipsis traditores etiam dici qui non erant traditores. |