monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 69, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 69, 2.

1 Tu vero, fili charissime, non mediocre gaudium nostrum, qui nulla tali necessitate a suscipiendo episcopatu impediris, decet indolem tuam Christo in te dicare quod dedit.
2 Ingenium quippe tuum, prudentia, eloquentia, gravitas, sobrietas, et caetera quibus ornantur mores tui, dona sunt Dei.
3 Cui melius serviunt, quam ei a quo tributa sunt, ut et custodiantur, et augeantur, et perficiantur, et remunerentur?
4 Non serviant huic saeculo, ne vanescant cum illo atque dispereant.
5 Non diu tecum in hoc agendum novimus, quanta facilitate consideres spes inanium hominum, et insatiabiles cupiditates, et incertam vitam.
6 Abiice igitur ex animo quidquid terrenae atque falsae felicitatis exspectatione conceperat: operare in agro Dei, ubi certus est fructus, ubi tam multa tanto ante completa sunt promissa, ut ea quae restant insanissime desperentur.
7 Obsecramus te per Christi divinitatem et humanitatem, per pacem coelestis illius civitatis, unde peregrinantes labore temporali aeternam requiem comparamus, ut in episcopatu Vaginensis Ecclesiae fratri tuo, non ignominiose cadenti, sed gloriose cedenti succedas.
8 Plebs illa cui per tuam mentem ac linguam donis Dei fecundatam et ornatam uberrima incrementa speramus, in te intelligat fratrem tuum non pro sua desidia, sed pro eius pace fecisse quod fecit.
9 Haec epistola mandavimus ut tibi non legeretur, nisi cum te iam tenerent quibus es necessarius.
10 Nos enim te spiritualis amoris vinculo tenemus, quia et nostro collegio multum es necessarius.
11 Cur autem etiam corporalem praesentiam non exhibuerimus, postea scies.
Augustinus HOME