Augustinus, Epistolae, 69, 1.
1 | Molitus est quidem adversarius Christianorum, per charissimum atque dulcissimum filium nostrum fratrem tuum, Catholicae matri, quae vos in haereditatem Christi ab exhaeredata praecisione fugientes pio sinu suscepit, periculosissimum scandalum commovere; cupiens videlicet serenitatem gaudii nostri, quae nobis de bono vestrae conversionis oborta est, foeda innubilare tristitia. |
2 | Sed Dominus Deus noster misericors et miserator, consolans afflictos, nutriens parvulos, curans infirmos, ad hoc eum aliquid posse permisit, ut rem correctam multo amplius laetaremur, quam dolebamus afflictam. |
3 | Longe est quippe gloriosius episcopatus sarcinam propter Ecclesiae vitanda pericula deposuisse, quam propter regenda gubernacula suscepisse. |
4 | Ille quippe se honorem, si pacis ratio pateretur, digne accipere potuisse demonstrat, qui acceptum non defendit indigne. |
5 | Voluit ergo Deus, etiam per fratrem tuum, filium nostrum Maximianum, ostendere inimicis Ecclesiae suae, esse in visceribus eius, qui non sua quaerant, sed quae Iesu Christi. |
6 | Neque enim illud ministerium dispensationis mysteriorum Dei, victus aliqua saeculari cupiditate deseruit, sed pacifica permotus pietate deposuit, ne propter eius honorem foeda et periculosa, aut fortasse etiam perniciosa in membris Christi dissensio nasceretur. |
7 | Quid enim esset caecius et omni exsecratione dignius, quam propter Ecclesiae catholicae pacem schisma deserere, et ipsam pacem catholicam honoris sui quaestione turbare? |
8 | Quid enim laudabilius, et christianae charitati commodatius, quam derelicta Donatistarum vesana superbia, ita haereditati Christi cohaerere, ut testimonium humilitatis, amore probaretur unitatis? |
9 | Itaque quantum ad ipsum attinet, sicut eum gaudemus talem inventum, ut quod in eius corde divinus sermo aedificavit, nequaquam tempestas huius tentationis everteret: sic optamus et deprecamur a Domino, ut consequenti vita et moribus suis magis magisque declaret, quam bene ge turus fuisset, quod profecto gereret si hoc oportuisset. |
10 | Retribuatur ei pax aeterna quae promissa est Ecclesiae, qui intellexit sibi non expedire quod paci non expediebat Ecclesiae. |