monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 68, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 68, 3.

1 Misit mihi, temeritate solita, maledicta sua Calphurnius cognomento Lanarius, quae ad Africam quoque studio eius didici pervenisse.
2 Ad quae breviter ex parte respondi; et libelli eius vobis misi exemplaria, latius opus, cum opportunum fuerit, primo missurus tempore.
3 In quo illud cavi, ne in quoquam existimationem laederem christianam, sed tantum ut delirantis imperitique mendacium ac vecordiam confutarem.
4 Memento mei, sancte ac venerabilis papa.
5 Vide, quantum te diligam, ut ne provocatus quidem voluerim respondere, nec credam tuum esse quod in altero forte reprehenderem.
6 Frater Communis suppliciter te salutat.
Augustinus HOME