Augustinus, Epistolae, 68, 2.
1 | Absit autem a me, ut quidquam de libris Beatitudinis tuae attingere audeam. |
2 | Sufficit enim mihi probare mea, et aliena non carpere. |
3 | Caeterum optime novit prudentia tua, unumquemque in suo sensu abundare, et puerilis esse iactantiae, quod olim adolescentuli facere consueverant, accusando illustres viros, suo nomini famam quaerere. |
4 | Nec tam stultus sum, ut diversitate explanationum tuarum me laedi putem; quia nec tu laederis. |
5 | si nos contraria senserimus. |
6 | Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostram peram non videntes, aliorum iuxta Persium, manticam consideremus. |
7 | Superest ut diligas diligentem te, et in Scripturarum campo iuvenis senem non provoces. |
8 | Nos nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus. |
9 | Nunc, te currente, et longa spatia transmeante, nobis debetur otium: simulque (ut cum venia et honore tuo dixerim) ne solus mihi de poetis aliquid proposuisse videaris, memento Daretis et Entelli, et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. |
10 | Tristes haec dictavimus. |
11 | Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus! |