monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 68, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 68, 1.

1 In ipso profectionis articulo, sancti filii nostri Asterii hypodiaconi, necessarii mei, Beatitudinis tuae litterae supervenerunt, quibus satisfacis te contra parvitatem meam librum Romam non misisse.
2 Hoc nec ego factum audieram; sed epistolae cuiusdam, quasi ad me scriptae, per fratrem nostrum Sysinnium diaconum huc exemplaria pervenerunt.
3 In qua hortaris me, ut παλινῳδίαν super quodam Apostoli capitulo canam, et imiter Stesichorum, inter vituperationes et laudes Helenae fluctuantem; ut qui detrahendo oculos perdiderat, laudando receperit.
4 Ego simpliciter fateor Dignationi tuae, licet stilus et ἐπιχειρήματα tua mihi viderentur, tamen non temere exemplaribus litterarum credendum putavi; ne forte, me respondente laesus, iuste expostulares, quod probare ante debuissem tuum esse sermonem, et sic rescribere.
5 Accessit ad moram sanctae et venerabilis Paulae longa infirmitas.
6 Dum enim languenti multo tempore assidemus, pene epistolae tuae, vel eius qui sub tuo nomine scripserat, obliti sumus, memores illius versiculi: « Musica in luctu, importuna narratio » (Eccli. XXII, 6).
7 Itaque, si tua est epistola, aperte scribe, vel mitte exemplaria veriora; ut absque ullo rancore stomachi in Scripturarum disputatione versemur, et vel nostrum emendemus errorem, vel alium frustra reprehendisse doceamus.
Augustinus HOME