Augustinus, Epistolae, 67, 2, 2.
1 | Etiam hoc, ad me sane perlatum, utrum quidem crederem dubitavi; sed hinc quoque tibi aliquid utrum scriberem, dubitare non debui: hoc autem brevi suggestum esse Charitati tuae a nescio quibus fratribus, mihi dictum est, quod librum adversus te scripserim, Romamque miserim. |
2 | Hoc falsum esse noveris; Deum nostrum testor, hoc me non fecisse. |
3 | Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur a me scriptum esse, puto te debere cognoscere; aut si cognosci non potest, credere. |
4 | Ita sane hoc dixerim, ut ego non tantum paratissimus sim, si quid te in meis scriptis moverit, fraterne accipere quid contra sentias, aut de correctione mea, aut de ipsa tua benevolentia gavisurus; verum etiam hoc a te postulem, et flagitem. |