monumenta.ch > Augustinus > 1


Augustinus, Epistolae, 67, 1, 1.

1 Audivi pervenisse in manus tuas litteras meas; sed, quod adhuc rescripta non merui, nequaquam imputaverim dilectioni tuae: aliquid procul dubio impedimenti fuit.
2 Unde agnosco a me Dominum potius deprecandum, ut tuae voluntati det facultatem mittendi quod rescripseris: nam rescribendi iam dedit quia, cum volueris, facillime poteris.
Augustinus HOME