Augustinus, Epistolae, 66, 2.
1 | Quid multa? |
2 | Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant; ita ut scribantur quae dicemus, et a nobis subscripta eis punice interpretentur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. |
3 | Ex iis enim quae dicemus apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. |
4 | Si enim haec non intelligunt, qua temeritate traduxisti non intelligentes? |
5 | Si autem intelligunt, ambos, ut dixi, audiant, et quod voluerint faciant. |
6 | Si quae etiam plebes a vobis ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant, et eligant quod placuerit. |
7 | Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? |
8 | Sed cavenda est ira Dei, et hic et in futuro saeculo. |
9 | Adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas. |