Augustinus, Epistolae, 66, 1.
1 | Deum quidem timere debuisti; sed quia in rebaptizandis Mappaliensibus sicut homo timeri voluisti, cur non valeat iussio regalis in provincia, si tantum valuit iussio provincialis in villa? |
2 | Si personas compares, tu possessor, ille imperator. |
3 | Si loca compares, tu in fundo, ille in regno. |
4 | Si causas compares, ille ut divisio resarciatur, tu ut unitas dividatur. |
5 | Sed nos te de homine non terremus. |
6 | Nam possemus agere ut decem libras auri secundum imperatoria iussa persolveres. |
7 | An forte propterea non habes unde reddas quod dare iussi sunt rebaptizatores, dum multum erogas ut emas quos rebaptizes? |
8 | Sed nos te, ut dixi, de homine non terremus; Christus te potius terreat. |
9 | Cui volo scire quid respondeas, si tibi dicat: Crispine, carum fuit pretium tuum ad emendum timorem Mappaliensium, et vilis mors mea ad emendum amorem omnium gentium? |
10 | plus valuit rebaptizandis colonis tuis quod numeratum est de saeculo tuo, quam baptizandis populis meis quod manavir de latere meo? |
11 | Scio te plura audire posse, si Christo aurem praebeas, et ex ipsa tua possessione admoneri quam impia contra Christum loquamini. |
12 | Si enim humano iure praesumis firme te possidere quod emisti argento tuo, quanto firmius divino iure possidet Christus quod emit sanguine suo! |
13 | Et ille quidem inconcusse possidebit totum quod emit, de quo dictum est: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). |
14 | Sed certe quomodo confidis non te perditurum quod in Africa videris emisse, qui Christum dicis toto orbe perdito ad solam Africam remansisse? |