monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 65, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 65, 2.

1 Audivi autem causam eius, cum centum dies essent ad Dominicum Paschae, qui futurus est octavo idus aprilis.
2 Hoc propter concilium insinuare curavi Venerabilitati tuae, quod etiam ipsi non celavi, sed ei fideliter quid institutum esset aperui: ut si intra annum causam suam, si forte sibi aliquid agendum putat, agere neglexerit, deinceps eius vocem nemo audiat.
3 Nos autem, beatissime domine et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus eo modo vindicanda, quo in concilio constitutum est; incipimus cogi ea quae sciri non possunt, velle discutere, et aut incerta damnare, aut vere incognita praeterire.
4 Ego certe presbyterum, et qui die ieiunii, quo eiusdem loci etiam Ecclesia ieiunabat, valefaciens collegae suo eiusdem loci presbytero, apud famosam mulierem, nullum secum clericum habens, remanere et prandere et coenare ausus est, et in una domo dormire, removendum ab officio presbyterii arbitratus sum, timens ei deinceps Ecclesiam Dei committere.
5 Quod si forte iudicibus ecclesiasticis aliud videtur, quia sex episcopis causam presbyteri terminari concilio statutum est, committat illi, qui vult, Ecclesiam suae curae commissam: ego talibus, fateor, quamlibet plebem committere timeo, praesertim quos nulla bona fama defendit, ut hoc eis possit ignosci; ne si quid perniciosius eruperit, languens imputem mihi.
Augustinus HOME