Augustinus, Epistolae, 64, 4.
1 | Plebs autem Vigesilitana, vobiscum nobis in visceribus Christi charissima, si episcopum in plenario Africae concilio degradatum suscipere noluerit, sano capite faciet, et nec cogi potest, nec debet. |
2 | Et quisquis eam violenter coegerit, ostendet qualis sit; et qualis ante fuerit, quando de se nihil mali credi volebat, faciet intelligi. |
3 | Nullus enim sic proditur qualem causam habuerit, quam ille qui per saeculares potestates, vel quaslibet violentias, cum perturbatione et querela conatur recipere honorem quem perdidit. |
4 | Non vult enim volenti Christo servire, sed Christianis nolentibus dominari. |
5 | Fratres, cauti estote: multum astutus est diabolus; sed Christus Dei Sapientia est. |